Latin
27.11 to 27.12
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 27.11-12
Unproofread scanNot analysed yet
Exigit autem subscriptionem factae dudum damnationis, et ut anathematizetur sancti episcopi dogma Nestorii. Scit autem vestra sanctitas quod si quis indiscrete doctrinam anathematizet ejusdem sanctissimi et venerabilis episcopi, idem est ac si pietatem anathematizare videatur. Oportet ergo, si omnino compellimur, eos anathematizare qui purum dicunt hominem Christum, aut qui in duos filios unum Dominum nostrum Jesum Christum dividunt, et qui ejus abnegant Deitatem, etc.