Latin
Excerpta Ex Epistolis Theodoreti
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 27.17
Unproofread scanNot analysed yet
Ad eumdem, postquam rescivit Joannem anathematizasse dogma Nestorii. Post alia. Non, inquit, tuam lateat sanctitatem quod postquam legi epistolam quae imperatori directa est, nimis animo dolui; quia manifeste cognosco quod is qui hanc scripsit, idipsum sentiens, indiscrete atque inique damnavit eum qui nihil praeter doctrinam sanam novit aliquid et docuit [Baluz. novi aliquid docuit]. Sed anathematismus insertus, licet idoneus sit amplius quam consensus damnationis ejus turbare lectorem, tamen, quia non indiscrete, sed sub quadam consideratione positus est, solatium praestitit. Nec enim dixit: Anathematizamus doctrinam ejus; sed quaecumque aliter dixit aut sensit quam doctrina apostolica continet.