Latin
Excerpta Ex Epistolis Theodoreti
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 27.16
Unproofread scanNot analysed yet
Sciat igitur sanctitas vestra quod non prius eis communicandum esse censemus, quam vestras recipiatis Ecclesias. Haec autem non solus ego, sed omnes sanctissimi nostrae regionis episcopi, habito concilio, decreverunt. Et ante jam tuae sanctitati praedixi, quia si domini mei venerabilis et sanctissimi episcopi Nestorii fuerit dogma damnatum, nec ego his qui hoc faciunt communicabo. Quod si tuae sanctitati placueril id ipsuni litteris inserere, qure Antiochiam dirigentur, hoc fiat; ne ergo differatur obsecro, tuis haerendo vestigiis.