Latin
Excerpta Ex Epistolis Theodoreti
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 27.19
Unproofread scanNot analysed yet
Ex sermone Antiochiae habito a Theodoreto, post obitum sancti Cyrilli. Nemo jam neminem blasphemare compellit. Ubi sunt qui dicunt quia Deus est qui crucifixus est? Non est crucilixus Deus, sed homo crucifixus est Jesus Christus. Deus autem templum suum ex David suscitavit, sicut idem David ante praedixit: Homo generat hominem. Natura autem Dei Filius est Deus Verbum; Christus autem filius est David: sed Dei Filius templum non est [Baluz. filii templum est]. Contentio ultra jam non est, sub uno jugo AEgyptus et Oriens convenerunt, mortua est invidia, et consepulta illi est haeresis. Jam quiescunt qui passum praedicant Deum, etc.