Latin
Excerpta Ex Epistolis Theodoreti
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 27.20
Unproofread scanNot analysed yet
Alia versio in v synodo, non verbis tantum, sed etiam sententiis nonnullis diversa. Nemo neminem jam cogit blasphemare. Ubi sunt dicentes quod Deus est qui crucifixus est? Non crucifigitur Deus; homo crucifixus est Jesus Christus qui ex semine est David, filius Abrahae. Homo est, qui mortuus est Jesus Christus. Deus vero Verbum resuscitavit suum templum, qui est ex David, sicut David locutus est: Homo hominem generat. Qui vero natura Filius Dei est, hic est Deus Verbum. Christus vero est filius David; sed templum est Filii Dei. Nou jam est contentio, Oriens et AEgyptus sub uno jugo est, mortua est invidia, et cum eo obruta est contentio. Requiescant theopathitae.