Latin
Excerpta Ex Epistolis Theodoreti
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 27.3
Unproofread scanNot analysed yet
Epistola Theodoreti ad Nestorium. Domine meo vere Dei amantissimo et venerando sancto Patri Nestorio episcopo, Theodoretus in Domino salutem. Quod urbana me conversatio et obsequium gloriaque non superet, nec excelsis indigeam sedibus, arbitror tuam cognoscere sanctitatem. Nam etsi nihil aliud, saltem solitudo civitatis, cujus dispensationem videor esse sortitus, hanc me philosophiam sufficienter edocuit, quam constat ad solitudinis cumulum etiam turbas habere causarum, quae retardare plurimos valeant, etiam qui rebus talibus nimis exsultant.