Latin
Excerpta Ex Epistolis Theodoreti
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 27.4
Unproofread scanNot analysed yet
Nullus igitur tuae persuadeat sanctitati, quod ego praesul esse desiderans, clausis oculis, velut recta dogmata, AEgyptia scripta susceperim: nam, per ipsam fateor veritatem, saepius ea revolvens, et diligenter examinans, ab haeretica pravitate libera deprehendi, et aliquam illis imponere maculam formidavi; non tamen velut is approbetur, qui toti mundo causa perturbationis exstiterit; et spero me pro hac re nullis delictis in die judicii subjacere, quia judex justus explorat propositum singulorum.