Latin
Excerptum Quartum
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 4
Unproofread scanNot analysed yet
Ex ultima parte libri quarti Theodoreti. Idcirco, inquit, magnum Theodorum, propugnatorem pietatis, et evangelicorum defensorem praeconiorum, in medium non deduxi, quia et ipse, propter nescio quae, nobiscum impugnatur a vobis; et post sudores quamplurimos et labores conquisitos [Baluz. loco requisitos], post tot certamina et studia numerosa, non externorum, sed suorum sociorumque fidei calumniis appetitur; oportebat enim, eum cum Paulo post gentilium, et latronum, etiam falsorum fratrum (II Cor. xi, 26), ejus denique generis enumerare pericula. Hujus rei gratia tantum virum sponte praeterire voluimus.