Latin
Excerptum Quintum
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 5.1
Unproofread scanNot analysed yet
Item in quinto libro, qui est totius ejus operis extremus. Verba Marii Mercatoris. Hanc calumniam sanctae synodo quae Nestorium jure perculit, exsecrandus iste struere nititur, ut audeat dicere, beatos Patres qui apud Ephesum convenerunt, non recti dogmatis intentione, sed timore [Baluz. livore] potius, illam protulisse sententiam, quatenus Apollinaris olim sepulta perfidia per eos renovata esse videatur; hanc autem contumeliam in sanctos Dei pontifices his perfidus verbis exaggerat.