Latin
Excerptum Sextum
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 6
Unproofread scanNot analysed yet
Ex eodem libro. Quod, inquit, Dominus de viro et uxore ait, ut jam non sint duo, sed una caro (Matth. xix, 6), naturis procul dubio constantibus, sed discretionem habentibus; et sicut ibi nihil obest duorum numerus quominus una caro dicatur, certum est enim qualiter una dicatur; ita et hic personae unitas nihil obest differentiae naturarum. Denique cum naturas discernimus, Dei Verbi naturam integram dicimus, et personam sine dubitatione perfectam; nec enim sine persona fas est asseverare substantiam; perfectam quoque naturam humanam cum sua persona similiter confitemur. Cum vero ad conjunctionem respicimus, tunc demum unam personam merito nuncupamus.