Latin
Excerptum Sερτiμum
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 7.1
Unproofread scanNot analysed yet
Item ex ejusdem libri capitulo decimo quinto. Haec, inquit, Apollinaris arguunt vanitatem, qui pro ratione vel mente Deum Verbum in assumpta carne asserit habitasse. Nam si non habuit humanam mentem assumpta natura, Deus quidem erit, qui contra diabolum certavit, Deus etiam qui victoriam operatus est; Deo autem operante victoriam, ego quidem de hac victoria nihil utilitatis accepi, velut qui nihil huic inferre potuerim; sed et laetitia, quae ex hac re contigit, privor, super triumphis alienis exsultans. Tripudiat autem diabolus et extollitur, et superbit atque gloriatur, quasi cum Deo luctatus sit; magnum est enim illi etiam a Deo superari.