Latin
Expositio Pravae Fidei Theodori
Anonymus, Theodoretus Mopsuestenus 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
El neque duos dicimus filios, nec duos dominos, quoniam unus Filius secundum essentiam Verbum Deus, unigenitus Filius Patris, cui iste conjunctus, particeps Deitatis, communem habet Filii nuncupationem et honorem; nihilominus Dominus secundum essentiam Deus Verbum est, cui conjunctus iste, et sociatus, communionem habet honoris cum illo. Et propterea neque duos dicimus filios, neque dominos duos, quoniam, in manifesto existente qui secundum essentiam Dominus et Filius est, inseparabilem habens ad eum conjunctionem et societatem is qui pro nostra salute assumptus est conrefertur, tam nuncupatione quam honore, et Filii et Domini: non sicut unusquisque nostrum, ex se existens, appellatur Filius Dei, unde et plures filii Dei dicimur, secundum beatum apostolum Paulum (Gal. iii, 26); sed is singulariter hoc habens, in id quod Deo Verbo conjunctus est, dignitatis Filii et dominationis particeps, aufert quidem omnino duorum dominorum et filiorum intelligentiam; praestat autem nobis in conjunctione Dei Verbi omnem habere fidem, omnemque intellectum et contemplationem ob haec et venerationem ex Dei societate ab omni percipit creatura.