Latin
Expositio Pravae Fidei Theodori
Anonymus, Theodoretus Mopsuestenus 2.7
Unproofread scanNot analysed yet
Unum igitur Deum dicimus et Dominum Jesum Christum, per quem omnia facta sunt, principaliter quidem Deum Verbum intelligeutes, qui secundum essentiam Filius Dei est et Dominus; pariter etiam cogitantes eum qui susceptus est, Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute (Act. x, 38), tamquam ad Deum Verbum habentem conjunctionem, et participantem Filii et Domini dignitati.