Latin
Expositio Pravae Fidei Theodori
Anonymus, Theodoretus Mopsuestenus 2.8
Unproofread scanNot analysed yet
Qui et secundus Adam appellatur, sicut beatus apostolus testis est Paulus (I Cor. xv, 43); qui tamquam ejusdem sit naturae cujus est Adam, manifestavit nobis quidem futurum statum, et tantam ad illum Adam habens differentiam quantam esse oportuit inter eum qui largitor et minister erit tantorum bonorum status futuri, et eum qui praesentium tristium nobis initium intulit: Hinc simili modo et secundus Adam appellatur, tamquam qui secundum enuntiaverit statum. Et quoniam prioris illius mortalis et passibilis, et pleni multorum malorum, in quo ad eum accepimus similitudinem, cujus status initium factus Adam est, secundum statum demonstravit futurum Dominus Christus de coelis apparens, qui omnes nos in suam adducet familiarem communitatem: Primus enim homo, inquit, de terra terrenus, secundus homo, Dominus de coelo (Ibid. 47); hoc est, inde visendus, ut nos ad sui imitationem adducat. Unde et adjungit: Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (Ibid. 48). In isto, inquit, qui paret, et videtur ab omnibus, eorum qui judicandi sunt invisibilis faciet judicium divina natura, secundum apostolum Paulum, qui ait: Et tempora quidem ignorantiae nostrae despiciens Deus, nunc mandat ubique omnibus hominibus poenitentiam agere, quia statuit diem in qua judicaturus est orbem terrarum in justitia, in viro in quo definivit, fidem proestans, suscitans eum a mortuis (Act. xvii, 30).