Latin
Refutatio Theodoriani Symboli A Mercatore
Anonymus, Theodoretus Mopsuestenus 3.12
Unproofread scanNot analysed yet
Dicatur, quaeso, nobis, quis iste est, qui postmodum in terris visus est, et inter homines conversatus est. Utique Verbum Dei, Deus homo, et homo Deus, Jesus Christus, Filius unigenitus Patris, qui cum in terris in carne constitutus esset, et in ipsa visibilis conversaretur inter homines, ab hominibus in ipsa passus est, in ipsa crucifixus, in ipsa mortuus, in ipsa resurrexit tertia die, cum ipsa judex venturus judicare vivos et mortuos. Totus hic natura Filius Dei est, ex Deo Verbo et homine, cum anima rationali, et carne solida atque perfecta; et hae tres substantiae una jam substantia, una quoque persona; substantialiter enim Deus hominem, inde mutabiliter caro factus, suscepit et gessit, nec deposuit, nec depositurus est umquam, conregnantem, et condominantem.