Latin
Refutatio Theodoriani Symboli A Mercatore
Anonymus, Theodoretus Mopsuestenus 3.13
Unproofread scanNot analysed yet
Quid hic dualitas naturarum? Quid substantiarum diversitas, in uno Domino Christo magna et impia loquacitate nobis affertur? nempe ut duos christos, et duos diversos esse Dei filios audiamus. Et certe homo communis ex anima et corpore constitutus, ex diversis sine dubio substantiis et naturis, corporali videlicet et spiritali, crassa et subtili, visibili et invisibili, mortali et immortali, convenit in unum, non contra naturam, sed naturaliter et Dei institutione, qui ita ut esset semel et ab initio, et in perpetuum, sanxit atque disposuit; homo ergo cum est et enuntiatur homo, una natura est, atque una substantia, unaque persona.