Latin
Refutatio Theodoriani Symboli A Mercatore
Anonymus, Theodoretus Mopsuestenus 3.15
Unproofread scanNot analysed yet
Illud quoque praetermittendum non est, quod dictum est in Genesi: Descendit Jacob in AEgyptum cum filiis suis, omnes animae septuaginta quinque (Gen. xlvi, 27). Item propheta: Omnes animae meae sunt, sicut anima patris, ita anima filii, mea est; et anima quae peccat, ipsa sola morietur. Et is qui uvam acerbam manducavit, ipsius obstupescent dentes (Ezech. xviii, 4 et 20). Item alius propheta: Lauda, animamea, Dominum (Psal. cxlv, 1), et omnia ossa mea laudem dicent tibi (Psal. xxxiv, 10). Item a parte corporis: Non permanebit, inquit, Spiritus meus cum hominibus istis, quoniam sunt caro (Gen. vi, 3). Item alius: Caro mea exsultavit in spe (Psal. xv, 9); et alibi: Videbit omnis caro salutare Dei (Luc. iii, 6). Numquid eis sine animis ista contingent? Aut quia superius animae tantum nominatae sunt, corporis societate, vel in bonis, vel in malis meritis separatae sunt? Quis hoc dementissimus dixerit? Non utique, sed naturaliter, quamdiu utrumque sibi connexum et cohaerens est, non in dualitate, sed in unitate enuntiatur, et significatur natura, id est, hominis, seu humana natura.