Latin
Refutatio Theodoriani Symboli A Mercatore
Anonymus, Theodoretus Mopsuestenus 3.16
Unproofread scanNot analysed yet
Nemo igitur sanus mente, cum homo vivus, vel adversa sustinet, vel optatis exsultat, dicat, non ex utraque constitutum, vel dolore affligi, vel laetitia exsultare, cum animam nullus dubitet, in sua natura et propria substantia dolore non affici; quod etiam Scriptura divina nos super hoc evidentius docet, dicens: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animae autem quid faciant non habent (Matth. x, 28).