Latin
Refutatio Theodoriani Symboli A Mercatore
Anonymus, Theodoretus Mopsuestenus 3.17
Unproofread scanNot analysed yet
Quid opus est testimonia plura congerere? Aut qui finis erit in his exquirendis? Aut cui est, vel fuit, vel erit aliquando possibile perscrutari omnia, et omnia commemorare, quibus probetur non novella hunc, sed vetera, partim Pauli Samosateni, partim Ebionis partim Marcelli Galatae, et Photini esse cum impie tate locutum? Unum tamen pro innumerabilibus ev… gelicum sibi audiat trabalem locum [Gerb. audiat cla mare; Baluz. delet locum]: Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui est in coelo (Joan. iii, 13). Et certe adhuc crucifigendus Christus ista dicebat, qui descendit de coelo, inquit, et qui est in coelo filius huminis. Ita ergo Verbum Deus-homo et homo-Deus Verbum, et sicut in gloria et majestate Dei unum, ita et his quae ima sunt secundum hominem unum. Et unus Dominus Jesus Christus ex utero, qui substantialiter Filius Dei unum cum Patre et Spiritu sancto: Deus unus in Trinitate, semper in saecula.