Latin
Refutatio Theodoriani Symboli A Mercatore
Anonymus, Theodoretus Mopsuestenus 3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Perjura quippe verba tua sunt ista, cum sensu pravissimo et inimico catholicae veritatis: Dei Verbum hominem suscepisse ex semine Abraham et David perfectum, ex anima rationali et corpore constitutum, quemque hominem, inquis, secundum nos naturaliter, virtute et potentia Spiritus sancti in virginis utero figuratum, factum ex muliere, factum sub lege, ut omnes nos ex maledicto legis et servitute redimeret, adoptionem filiorum olim praedestinatam recipientes (Gal. iii, 13), inenarrabiliter copulavit sibi atque conjunxit, mortem eum secundum legem hominum, praeparans experiri, suscitans vero a mortuis et in coelum levans, sedere fecit ad dexteram Dei (Ibid.) . Et post paululum ibi: Ab omni creatura nunc adorabilis suscepit venerationem, tamquam inseparabilem cum divina natura habens conjunctionem.