Latin
Refutatio Theodoriani Symboli A Mercatore
Anonymus, Theodoretus Mopsuestenus 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
Vis igitur hoc ex isto sensu conficere, quod sane tuo assuas capiti [Corr. quod sane tuo scias capite dictum], natum jam Christum ex Virgine per Spiritum sanctum, adhaesisse, vel conjunctum esse, ut saepissime garris, Verbo Dei Deo, atque ex illius societate meritum et vocabulum conquisisse; vocabulo autem tantum, non natura, appellandum esse Filium Dei, et caetera habere privilegia, non genuina, sed per gratiam praestita; dissimulans quod scriptum est: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. i, 14). Quod cum audis ab objicientibus tibi, calumniaris tamquam Deum in carnem versum esse sentientibus; quod absit, ut quis hoc, vel dementissimus, dicat et sentiat. Factus est enim homo, quod non erat, Filius Dei Deus Verbum, non deponens quod erat, sed manens Deus in Divinitatis, cum Patre et Spiritu sancto, substantia vel natura.