Latin
Refutatio Theodoriani Symboli A Mercatore
Anonymus, Theodoretus Mopsuestenus 3.7
Unproofread scanNot analysed yet
Fallit autem ac decipit, ut diximus, imperitos. Quomodo enim dicit duos se non dicere filios, neque sentire, dividens unum ab altero, unum temporalem, alterum vero ab aeterno, secundum essentiam et naturam; et illum temporalem participatione et tantum vocabulo honorandum, non autem ex natura esse Filium Dei, et Deum? nam singulorum status et merita dividit, alterum natura esse volens, alterum conjunctione et societate illius qui natura est Deus et Filius Dei.