Latin
Refutatio Theodoriani Symboli A Mercatore
Anonymus, Theodoretus Mopsuestenus 3.8
Unproofread scanNot analysed yet
Cum utique recordari debuisset Pauli dictum apostoli, quo ait: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum est adoptio filiorum, et testamenta, et legis constitutio, et obsequia, et gloria, et promissa: quorum patres, et ex quibus Christus, secundum carnem natus est, qui est super omnia benedictus in saecula (Rom. ix, 3). Utique super omnia Deus, qui secundum carnem ex Israelitis, ex semine Abraham et David, per Virginis uterum, originem habet: Verbum enim carnem factum esse, Evangelio teste (Joan. i, 14), didicimus. Ex quo tempore, neque quae infirma sunt, et fragilia humanitatis, neque quae divina atque sublimia et aeterna sunt, ab ulla [Corrig. una] sunt persona vel substantia separanda.