Latin
Excerptum Secundum
Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Sed vir mirabilis propter unius [Baluz. unum ]peccatum tanto furore commotum arbitratus est Deum, ut et illum atrocissimae poenae subderet, et ad universos omnes posteros ejus parem sententiam promulgaret; et inter quos quanti justi fuerint, non facile numerarequis poterit: ex quibus eum maxime considerare convenerat, quod valde videretur incongruum, Noe, Abraham, David, Moysem et reliquos innumerabiles justos, obnoxios poenae redditos ob ejus [Fort. unius] delictum, et unum, atque ex gustu arboris approbatum [Fort. peccatum], et quod sic ultra modum justitiae, iram suam Deus extenderit, ita ut tot justorum virtutes cunctas abjiceret, eosque propter unius peccatum Adae, tanto supplicio manciparet.