Latin
Excerptum Secundum
Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam etsi nihil aliud, saltem de Abel mente perpendens convenienter aestimare debuerat, qui primus justus existens, primus mortuus est, et siquidem mortem Deus statuerat ad poenam hominum, quomodo non impietatis erat extremae vivere quidem eum qui fuit causa peccati; vivere etiam cum illo et Evam malitiae repertricem? Praetermitto autem diabolum in immortalitate haetenus perdurantem, primum vero justum, repertoremque virtutis; primumque divini cultus curam gerentem, ante omnes poena peccantium fuisse perculsum.