Latin
Excerptum Secundum
Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Oportebat autem sapientissimum virum et de Enoch, qui non est mortuus, diligenter expendere; non enim tanta virtute, vel pietate praeditus fuit, ut melior omnibus existeret, Moyse dico, et prophetis apostolisque, vel reliquis omnibus, de quibus ait beatissimus Paulus: Quibus dignus non erat mundus (Hebr. xi, 37); ita ut, illis mortuis, ipse solus sine mortis experientia perduraret. Sed jam ab initio hoc Deus habuit apud se definitum, ut primum quidem mortales fierent, postmodum vero immortalitate gauderent; sic ad utilitatem nostram fieri ipse disponens. Et post paululum.