Latin
Excerptum Secundum
Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta 2.8
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut enim conformes Adae secundum statum praesentem sumus omnes effecti, sic Christo Domino [Baluz. add. juxta carnem] conformes efficiemur in posterum. Transfigurabit enim corpus humilitatis nostrae, conformes fieri corporis gloriae ejus (Philipp. iii, 21). Et: Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes (I Cor. xv, 48). Et: Sicut portavimus imaginem terreni, portemus etiam imaginem coelestis; ostendens quod primi status Adae participes facti, necessario etiam secundi Adae Christi Domini secundum carnem futuri status participium consequimur, utpote qui ex hac eadem natura constet exortus, et cuncta quae fuerant naturae susceperit: et ideo sustinuerit mortem, ut mortem naturae suscipiens, et a mortuis resurgens, naturam liberam a morte perficeret.