Latin
Excerptum Secundum
Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
Et mortem quidem propterea suscepit, peccatum vero nequaquam; sed ab hoc immunis permansit omnino: quod enim erat naturae, id est, mortem, indubitanter assumpsit; peccatum vero, quod non erat naturae, sed voluntatis, nullo pacto suscepit. Quod si fuisset in natura peccatum, juxta sapientissimi hujus eloquium, peccatum in natura prorsus existens necessario suscepisset.