Latin
5.10 to 5.13
Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta 5.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Adoramus purpuram propter indutum, et templum propter habitatorem; formam servi propter formam Dei; agnum propter pontificem, assumptum propter assumentem; formatum in utero virginali propter omnium conditorem. His confessis rebus, unam offer venerationem, non nocebit adoratio una, si res fueris ante confessus. Unam dicis venerationem, sed per unam venerationem introducis blasphemiam, ut si una sit adoratio, sit et una substantia. Non invideo, inquit, Christo cum factus est Deus; quod enim ipse factus est, ego factus sum, quia meae naturae est. Hodie Jesus factus esi immortalis; quando ad eum accessit Maria post resurrectionem, dicit ei: Noli me tangere; aestimabat enim illa ipsum Dominum esse qui fuerat; et nesciebat quia post resurrectionem perfectus fuerat factus.