Latin
Excerptum Quintum
Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta 5.9
Unproofread scanNot analysed yet
Non sic, inquit, in eo quod est ex semine David, sicut in prophetis, habitavit Deus Verbum. Illi enim particulari quadam et modica [Baluz. modicata ]quantitate sancti Spiritus gratia fruebautur; hic autem in his, in quibus interdum erant illi, jugiter permanebat, et gloria Verbi ac sapientia replebatur. Alter intelligendus procul dubio praeter eum, et subsistens [Baluz. sustinens ]proprie filius ac seorsum; non enim Verbum semetipsum sapientia replebat et gloria, sed alteri potius haec quae sunt insignia conferebat.