Latin
Excerptum Quintum
Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta 5.4
Unproofread scanNot analysed yet
Jesus, inquit, proficiebat aetate et sapientia (Luc. ii, 52) Hoc autem de Verbo Deo [Baluz. Dei] non potest dici, quia Deus perfectus natus est de Deo perfecto, sapientia de sapientia, virtus de virtute; ipse igitur non proficit, nec enim imperfectus est, ut ad perfectionem incrementis indigeat. Non enim ei mox formato vel edito omnem propriam sapientiam Deitas contulit; sed hanc particulatim corpori tribuebat.