Latin
Excerptum Quintum
Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta 5.5
Unproofread scanNot analysed yet
Dicite, inquit, eis: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester ex fratribus vestris tamquam me (Deut. xviii, 15). Ex fratribus non est Deus Verbum: propheta namque est qui gratiam Spiritus accipit, et futura praedicit, ministrans Spiritui, ad praenuntianda [Baluz. pronuntianda] ea quae ventura sunt. Deus igitur Verbum, cui ministerium praebuit, aut cujus propheta monstratus est? Vides ergo quia divina Scriptura caute pronuntiat.