Latin
Excerptum Quintum
Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta 5.7
Unproofread scanNot analysed yet
Homo ungitur Jesus Dominus noster, Verbum non ungitur: Verbum namque majus est Christo, quia Christus per sapientiam magnus effectus est. Verbum enim desursum est, Jesus autem Christus homo hinc est: Maria non peperit Verbum, nec enim Maria erat Deus [Baluz. om. Deus]; sed hominem nobis similem genuit, meliorem vero per omnia, quia de Spiritu sancto.