Latin
Excerptum Quintum
Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta 5.8
Unproofread scanNot analysed yet
Ad diligens cautumque dogmatum vos examen evehimus: laboramus propter vos, ne rationem Domino reddamus pro nostro silentio. Perfectus ante saecula Filius perfectum eum qui ex David probatur assumpsit, Filius Dei filium David. Dices ergo mihi: Duos filios praedicas. Non dico duos filios David, numquid Deum Verbum filium David asserui? Sed nec duos filios Dei secundum substantiam dico: numquid enim duos filios assero de Dei substantia genitos ante saecula? Dico autem Dei Verbum habitasse in eo quod ex David semine comprobatur.