Latin
2.3.13 to 2.3.14
Anonymus, Actiones duo de maleficis 2.3.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
Septimo, ulterius dicit eandem esse insufficientem inquisitionem ex somnifica praemissa visione delatricis, quia non saltem de I. sed de pluribus aliis honestis, probis et incontaminatae famae matronis eandem visionem uti contra I. ita et contra alias retulisset, et pari modo detulisset. Unde ex tali somnifica visione tot plures foeminae honestissimae tali modo praeiudicioso et illegitimo in causam attrahi deberet, quod plane contra divina ac humana jura esset, ut ex una praetensa duntaxat visione unius ebriosae talis qualis personae levissimae tot personae bonae ac optimae, famae honestissimae, derogamen tam grave pati deberent, utque fiscus seu magistratus in ejusmodi nullius fundamenti somnificae personae visionis, factae inquisitionis cum gravissima injuria probarum ac honestarum personarum procedere valeat. Consequentia vero esset clara et manifesta, quod si ad ejusmodi simplicem et nullam delationem contra I. fiscus procedere poterit, ut et contra alias in inquisitione denotatas procedat necessum esset. Unde unus testis nullius momenti contra tot personas delatio sufficeret, quod tenendum nec admittendum est, nam hoc permisso nemo a tali impetitione, ut praemissum est, etiam justissimus, liber esse potest. In nullo autem judicio unius praetensi testis, etiam legitimi et in re minoris momenti valere de jure potest, multo minus igitur unius simplicissimae personae talis qualis somnificatio seu delatio, ubi de honore ac ipsa vita agitur, sufficere potest, cum nulla adsit fama, saltem vicinorum, adsit multo minus praesumptio aliqua violenta, imo in contrarium palam constaret ipsam I. bonae et honestae extitisse vitae. Octavo, qui praetensi strepitus, dato non concesso, auditi fuissent, in eo puncto etiam impertinenter procurator A. procederet, dum eiusmodi strepitus in domo saepius in aliis domibus per cattos et alia suboriri possunt et ordinarie ferme audiantur. Accedit etiam, quod maxime domini judices considerare debent si dato sed nunquam tamen concesso, ipsi delatrici aliqua persona apparuisset, nam omnibus clarum est et signanter in eiusmodi casibus versatis, hominis formam diabolum assumere posse et alibi in assumpta forma comparere; unde si tali visioni crederetur, justus perire deberet, cum et justissimi hominis formam assumere poterit, quae omnia sicuti et reliqua circa eiusmodi casus contingentia prudenti uberius judicanda relinquuntur. Quare idem procurator I. petit ex praemissis suis aequissimis rationibus reservando sibi cum solemnissima protestatione cautelam agendi et procedendi contra delatricem, ipsum fiscum seu magistratum, cum nullam prorsus validam ac sufficientem inquisitionem habent, contra I. eandem de simplici et plano absolvi ac eliberari, reservando sibi cautelam ulterius, si necessum fuerit, eandem inquisitionem disputandi et suae defensioni deservientia alegandi.