Latin
2.3.15 to 2.3.16
Anonymus, Actiones duo de maleficis 2.3.15-16
Unproofread scanNot analysed yet
Procurator fisci protestatur super hac prolixissima replica et exceptione procuratoris ipsius I. quia eisdem, uti verbalem et nudam, solummodo suffragari minime diceret, praesertim in eo, ubi somnificam visionem testis praefatae asserere esse, quia ipsa I. non somnificam verum effectivam et actualem confessata fuisset non altercans cum praefata teste, set post multam moram, post percussionem peractam, dum authentice examinata extitisset, proprii oris confessione retulisset et confessata extitisset carnibus in actione denotatis ipsa testem percussisse, fassionesque proprii oris nunquam revocarentur, verum juxta leges patriae super eisdem praesertim in magiis simpliciter torturae adjudicari possunt, prout id quoque clare pateret Ideoque ubi ex eiusmodi sagae proprio ore sua acta malifica per se perpetrata de die sobriae confiterentur, non esse somnium nec aliquam simplicem delationem aut simplicem praesumptionem sed fassionem realem, a qua recedere nullo modo potest, si quidem eadem I. multis indiciis de magicis veneficis artibus onerata esset, prout id in inquisitione contra eandem facta uberius clareret, quia et poterat per dominos judices bene ruminari ac non opstantibus praemissis nudis verbis procuratoris ipsius I. petit eandem simplici et plano iuxta erectam actionem et inquisitionem ac etiam recognitionem d. judicis superius alegatam ac petitam ipsam I. primum torturae ad habendas complices suas subjici ac tandem pro demeritis suis debitae poenae subjici. Procurator I. protestatur super hac replica impertinentissima et dicit eandem nullam esse, nam confessationem juris nullae I. fecisset, quia eidem officere posset, ut patet uberius ex superius alegatis. Kitonicius impertinenter citatur et male, quia loca Kitonicii citata loquuntur dum fortis inquisitio et sufficiens contra aliquem datur vel fortissimae praesumptiones ex probabilibus conjecturis et indiciis provenientia et non ad ejusmodi levissimae personae somnificam visionem, cum alioquin Kitonich valde sibi contrarius esset, si ubi luce meridiana clariores probas necessarias esse asserit, postmodum simpliciter unius testis declarationem sufficere diceret. Kitonich enim suo modo unum fortassis testem cum caeteris adminiculis utpote praesumptiones graves et fortes et alia id similia accederet, confessatio, ut praemissum est, nulla et legitima et a jure requisita ut prudenti bene ruminanti ac consideranti judicandum relinquitur. Quare referendo se ad priores suas alegationes petit ut supra. Et ruminari bene dominos judices easdem bene, idque signanter quod diabolus formam assumere et etiam verberare poterit, prout id saepius expertum est.