Latin
1.21.1 to 1.21.3
Anonymus, Obsidio Iadrensis 1.21.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Infęlices Iadertini neminem sibi fidelem reperiunt, suum infortunium audiunt, immenso męrore confliguntur. Sed tanta est consolatio eorum pectoris naturalis, quod siquidue accidat sinistri, minime recolunt. Iam ergo Iadertini inchoant suas vires debilitare, certe eorum peccatis imminentibus. Quoddam enim scelus horrendum sit diuulgatum, quod pyratę Iadertini crudeliter commiserunt. Qui quarto Nonas vltimi mensis quosdam religione sacra qui dedicati fuerant ordinis prędicatorum fratrum in quodam scopulo insularum Iadrę reliquerunt, vita pariter et corpore eos priuauerunt eorumque gazas abstulerunt Iadramque transfretauerunt. In quos Iadertini non iudicium promulgantes de tanto et horribili scelere per ipsos homicidas perpetrato, sed etiam rei veritate res predatas in publico foro consenserunt venumdari. Sed iustissimus Iudex digna vltione in ipsos homicidas presignauit, quod aliqui morte carceris, aliqui ictu mucronis, aliqui suffocatione maris et aliqui iniqua et pestilentiali nece interierunt. Et ex quo homo a via rectitudinis sic recedit, tanto diuinum ab eo prolongatur presidium. Quot ergo incomoda propter ipsum facinus Iadra diuino permittente iudicio supportauit, quod ipsum castrum, quod hostes ceperunt non violenta manu, in quantum et grande damnum aduersariis Iadertinis redundauit! Inde cibariis recentibus, tam esu carnium quam etiam meri liquore crebro Iadra alebatur, quibus nunc priuationem patitur. Ibi parones portum salutis adueniebant, nunc quidem arcta via eis conceditur, immo timore preuenti ad locum illum accedere non presumunt. Et quanto Veneti supereminentiorem assequntur prosperitatem, tanto ipsi asperius contra hostes acuunt vires. Custodes spargunt nocte arctius, ne victus prebeatur inimicis. Sed ut ipsis leuior habeatur custodia, alium sticatum vltra portum Iadrę extensum ab ecclesia Sancti Petri versus ecclesiam Sancti Ioannis siti ad puntam procedendo a parte transuersali plage, quem vigesimo pręfati mensis die fabricare inchoauerunt. In quo duos trabuchos confecerunt, qui vrbem aduersariorum teterrime deuastabant, vnum quidem situm ex austro, reliquum ex borea. Quodsi Iadertini vires suas cum industria affectassent dissipare, nil dubium, quod ipsum radicitus effudissent.