Latin
1.21.4 to 1.21.7
Anonymus, Obsidio Iadrensis 1.21.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Tamen sanctiori consilio se disposuerunt: ne vulgus in tanto esset subiectus discrimini, potius hoc incommodum tollerare studuerunt. Nunc Iadrę dupplicatur custodia, arctatur callis appetentium, pinguia in vrbe stabilire vetatur obsessis. Nullum ergo auxilii subuenire, nemo in vrbe timoris causa pręuentus disponitur ingredi, nec extra transmeare. Nunc Iadertini escis animalium recentium priuantur, quamuis sapore aquatilium in fertilitate aluntur. Terribilia iudicia magni Tonantis super ipsos obsessos irruerunt, cuius non extitit memoria, nam mutatur aer, auster regnat imbricus, plurimi tam imfimates, quam magnates ciuitatis incurabili opprimuntur languore simulque vita euacuantur. Nam ab exordio huius descriptionis vsque ad Quintilis proximas Kalendas ex collectione ciuitatis egregia progenie vltra octigenarium numerum tam Parca accidentali, quam naturali a gloria huius sęculi numeratur defecisse. De quorum numero non excessit numerus bisdenarius, qui gladio hos tunc incubuerunt. Ex infimatibus quidem infinita turba debitum vniuerse carnis persoluit. Horum autem, qui morte accidentali migrauerunt, incerta redditur veritas. Fit męror ingens inter ciues. Fere omnes nobiles mediocris et magnatis possibilitatis existentes elegica et lugubria induunt vestimenta. Nunc iste filium, nunc ille fratrem, nunc reliqui patrem et propinquum sepeliunt, quod multi doloris tactu similem transitum properabant. Fit etiam defectus ac penuria subtilium alimentorum appetentium morbo languido. Nihilominus tantus ac tam intimior amor ac Iadertinorum fiducia erat prefixa et in eorum mentes stabilita in Lodouico, ipsorum rege, quod tunc temporis potius eligerent fame, siti ac vita priuari quam Venetorum principatu subiugare se velle.