Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 106
Unproofread scanNot analysed yet
Qui eventura praedicunt, non citra Divinae Majestatis contumeliam; unde non insulse Astrologastro cuidam jactanti notas, &numeratas sibi esse stellas, respondit Rabbi quidam: Dic mihi molares &dentes tui quot sunt? tum ille manum immisit ori, &numeravit: Ad hoc subridens Rabbi, dixit; Quae in ore tuo sunt nescis, &quae in Coelo sunt scire vis? Ex Thalmude in Sanhedrim. Convenit fere cum illo, quod olim Thaleti Coelum speculanti, ac in foveam prolapso muliercula occlamabat: Quae in Coelo sunt, quaeris, &quae ante pedes iacent, nescis? Item ex D. Thoma 2. 2. qu. 5. art. 2. ad 1. Omnis divinatio est species superstitionis. Item ex Gothofrido habemus in Chronol. Nov. continuat. p. 540. Quod Urbanus VIII. nominis sui mensuram adimplens, &simul doctus, RR. Cardinalibus, cum in Conclavi ad eligendum Papam convenissent, illusit dicendo: Conventum successu suo cariturum, se in Coelo constellationis signum observare, ex quo colligi possit Pontificem eligendum ultra sex hebdomadas non esse victurum; unde spe brevioris vitae ipse ab aliis electus fuit, cujus Pontificatus tamen duravit 16. annos: Sed quidquid sit de hoc Prob. 2. ratione: Futura praecognosci non possunt nisi in suis causis, sed in causa non cognoscuntur, ergo &c. Prob. min. Illa futura non habent infallibilem connexionem cum suis causis; immo saepe nullam, alias essent futura necessaria, ergo &c. Confirmatur. Vel divinant ex revelatione, &sic essent Dei Prophetae vel ex Daemonum suggestione, qui nec ipsi espresse futura norunt contingentia; vel ex stolida imaginatione, qua se risui exponunt, ergo tanquam mendaciorum fabri, atque exosi habendi sunt &c. Objicies: Plures fuere Prophetae, &inter alios Balam, Caiphas &c. ,ergo. Resp. dist. antec. Prophetae Dei conc. naturales neg. Illi esto alias peccatores, qui futura praedicerent, hoc tamen ex divina revelatione faciebant; Deus enim per illos Oogle illos loquutus est, specialiter in exemplis allatis, unde de Caiphas dicitur quod prophetavit nesciens. Contra: Juxta Moysis dictum; verum prophetam a falso eventu dignosci, sed plura dicta ab illis prophetis, qui ex pura naturali ratione futura pronunciarunt, verificata fuere, ergo &c. Resp.