Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 107
Unproofread scanNot analysed yet
Multoties a casu verificata fuere, unde nonnulli fortuito divinant, ac saepe vates, &poetae in maxima inciderunt deliramenta; unde de his dicendum quod Cic. lib. 2. de Divin. Quid plura: quoties refelluntur Chaldaei? quam multa ego Pompeio, quam multa Craso, quam multa huic ipsi Caesari dicta memini, neminem eorum nisi senectute, nisi domi, nisi cum claritate esse mriturum, ut mihi permirum videatur quemquam extare, qui etiam nunc credat iis, quorum praedicta quotidie vileantur esse, &eventu refelli Replicabis: Sibyllae dicta verificata fuere, ergo &c. Resp. Non negamus absolute divinationem, sed divinationem contingentium absque divina revelatione. Instabis: Multi peccatores fuerunt vates &Sibyllae pariter er Gentilibus fuere, sed illi non habuerunt revelationem; Deus enim non utitur peccatoribus, nec esset differentia inter Sanctos Prophetas, &illos, ergo &c. Resp. neg. min. Oppositum habemus in Scripturis de Caiphas, &Balam, nec instantia de falsis Prophetis &veris urget: maxima enim differentia reperitur inter Sanctos Prophetas, &caeteros vates; etenim Sancti Prophetae intelligunt id quod dicunt, &verborum sensum percipiunt; secus vero simplices vates; vaticinantur quidem, sed absque cognitione rei figuratae, atque divinatio, quae fit ab hujusmodi vate semper illi est ignota: Et ideo observandum, quod vates, semper dum divinant, patiuntur enthusiasmum, unde omnes vates amentes sunt, cum non fiat divinatio absque enthusiasmo Urgebis: Sybillae carmina, si quis post enthusiasmum ostendisset, nihil prohibebat, maxime si fuisset ingeniosa, scripta sua intelligere, ergo &c.