Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 110
Unproofread scanNot analysed yet
Contra: Si septuaginta Interpretes ex Divina illustratione id fecissent, D. Hieronymus a septuaginta Interpretum sententia non poterat recedere, sed aliquibus in locis recessit, ut ipse fatetur: ergo &c. Respondetur Divum Hieronymum sequutum fuisse septuaginta Interpretum versionem, &insuperdico, quod non omnis Revelatio licet vera pertinet ad fidem, &ideo potuisse ab illis recedere, sed tantum Revelatio facta toti Ecclesiae, quae est Regula Fidei. Quapropter, concludendum hanc Dei scientiam divinatricem solum apud illos esse, qui Deum verè diligunt, suntque probatae vitae, vel eorum quibus Deus futura placuit manifestare.