Latin
CAPUT VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 110-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. An Coelum sit liber, in quo futura digito Dei conscripta legi possint. EIECIMUS insaniam, &deliria Magorum, atque RChiromantiae superstitiosae, ideoque ad perfectiorem hujus tractatus eruditionem oportet aliqua de Cabalis explicare, &declinare ea, quae juxta naturae vires percipi possunt. Pro quo Praemittendum. Hebraeos, &Arabes asseruisse, Coelum librum esse, in quo futura omnia scripta sunt, quapropter dixere, Firmamentum nil aliud esse, quam librum quemdam stellis veluti litteris quibusdam insignitum, ex quarum combinatione omnium saeculorum eventus inscripti sunt, consequenter, esse velucti Pellem quamdam Pergamenam, in qua stellae litteras asterismi Verba futurorum eventus exhibent, ita ut omnes futurarum rerum successus, mutationes Regnorum legantur: pro cujus intelligentia Praemittendum Secundo, Arabes, &Cabalistas omnes ulterius dixisse, stellas quidem immobiles, &immutabiles esse, sed per Cometas, &Planetas sapientibus futurarum rerum portenta significare, quatenus ipsis stellis conjuncti explent siderum significationem, illamque diversificant, secundo quod in principio, vel in medio, aut in fine ipsis conjunguntur, quod sequenti exemplo explicat Gaffarellus in hac voce AME, si enim ei in principio jungatur F, constabit vocem FAME, si eidem in medio jungatur R constituet vocem ARME, &sic de ceteris.