Latin
CAPUT VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 114
Unproofread scanNot analysed yet
Neque hasce mutationes germina tantum sentiunt, sed &ipsa animantia, quae ut hyeme sterilia pleraque sunt, tristia, &muta, sic aestate saecunda, laeta, &canora existunt. Augentur, quia blando astrorum calore perfunduntur, quo copiosius alimentum in substantiam suam convertunt, &ab ipsis alimento idoneo, &quasi commeatu copioso nutriuntur, quam &Terrae caelitus infundunt, &ex ipso Terrae gremio eliciunt. Minuntur contraria ratione, subtracto scilicet blando calore; &alimentis idoneis, &sufficientibus. Generantur quia vis generativa in Corporibus, &seminibus potissimum latitans caloris ipsorum beneficio excitatur, juvatur Omnis enim generatio caloris ope peragitur; corrumpuntur, dum eadem vel calore ipsorum nimio exsumuntur, ut in aestatibus siccis videre est, vel subtracto eodem a succedente frigore necantur. Conservantur quoque calore eorundem beneficio foventur, &a frigoris corruptivi injuria defenduntur. Denique virtutes variae imprimuntur; quia mixtorum temperamenta ab iis varie afficiuntur, cruditates noxiae in frugibus assumuntur, ut ad justam maturitatem perducantur, quae omnia rationis loco subnectimus. Obiic. primo ex S. Scriptura, Isaiae 34. habetur: Coeli sicut libri complicabuntur, ergo in Coelo scriptae sunt actiones humanae. Patet conseq. ; in libro enim scribuntur actiones, specialiter cum Isaias loquatur ibidem de Gentium interfectione, quippe ait: Indignatio Domini super omnes gentes, interfecti eorum projicientur, &complicabuntur Coeli sicut Libri; eo quia amplius in ipso videri non possent, &legi actiones nostrae. Resp. Google Resp. Coelum esse librum, in quo futura naturalia lguntur juxta id quod dicitur in Gen.