Latin
CAPUT VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 115
Unproofread scanNot analysed yet
Vt sint in signa, &tempora &dies, &annos non autem quoad futura contingentia, &actiones humanas, &liberas Insuper dico cum Hieronymo, Cyrillo, &Augu. lib. 13. Confess. cap. 15. &Euseb. lib. II. de Praepar. Evancelii c. de innovatione Mundi, ubi addit Platonem hunc Isaiae locum in sua scripta transtulisse. Dico itaque Prophetam loqui de extremo Judicio, in quo complicabuntur Coeli velut liber, eo quia amplius non erunt in signa dierum, &temporum, &lius non lucebunt, sed commovebuntur, obscurabuntur, &lumen suum retrahent, juxta Christi Domini dictum Matth. 24. Sol obscurabitur, &Luna non dabit lumen suum; Quae responsio est etiam S. Chrysost. &Maldon. in Matth. 24. (qui ut, Magis Christo id affirmanti, quam Aristoteli id fieri pose neganti, assentior) &Sybilla apud S. Aug. lib. 18. de Civit. c. 23. Eripitur (ait) Solis Jubar, &Chorus interit astris: Sdvetur Coelum; Lunaris splendor abibit. Ex qua Ovidius lib. 1. Metamorph. ita canit: Esse quoque in fatis reminiscitur affore tempus, Quo mare, quo tellus correptaque Regia Coeli Ardeat, &Mundi Moles operosa laboret. Itaque in isto sensu intelliguntur etiam verba Sybillae apud Aug. 18. Civt. 3. Tempora torpebunt, vidua omnia semina Mandi Aer, Terra, Salum, Lux Ignis fervida, Coeli Cardo; Dies, Noctes consident omnia in ignes; Et fiet species, quam desertissima rerum. Omnia namque cadent lucentia sydera Coelo.