Latin
CAPUT VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 116
Unproofread scanNot analysed yet
post narrationem victoriae Deborae, &Barac supra Sisaram dicitur: De Coelo dimicatum est contra eos, stellae manentes in ordine, &cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt ergo Bellum &victoria Israel in Coelo scripta erant. Huic argumento respondet in primis Rabbi Salomon, stellas de Coelo incanduisse, Lutumque itinerum ita calefecisse, ut ungulae equorum Sisarae nimio calore deciderent solutae, quo incommodo Sisarae populus affectus pugnare haud potuit. Secundo Rab. David Kimchi ait, stellas ita calefecisse milites Sisarae, ut cum refrigerari vellent in torrente Lison, in eo perierint quod significari putat illis verbis: Torrens Lison traxit cadavera eorum. Resp. Tandem plene, &germane, stellas pugnasse contra Sisaram manentes in ordine, &cursu suo, quia Sol, &Stellae immobiles non steterunt sicuti constiterunt sub Josue Soli stationem imperante; pugnaverunt itaque per Coruscationes, &Fulgura, unde Ugo a S. Charo, stellarum nomine intelligit Coruscationes ipsas, &Fulgura, eo quia ita de sublimi ferebantur in Sisaram, ac stellae ruerent. Denique dici potest cum Cornelio a Lapide, Angelos, qui ordinem &cursum stellarum moderantur per eas contra Sisaram certasse. Contra: Quotiescumque Deus aliqua mirabilia circa humanas Actiones patravit, Astris usus est, ergo signum evidens, Astra cursu suo, &ordine influere, &influxisse in Sisaram: Prob. antec. Deum Victoriam dedit Israeli contra Gabaon, fecit Solem stare; Nascente Christo Coelum erat in perfectissima dispositione, ut omnes Astronomi affirmant, &specialiter Dionysius, dibzy G Google Pars I. Physicae. &si recte memini Beda, inferentes pacem vulnerum quae erant in Mundo, dum Christus nasceretur ex astrorum aspectu.