Latin
CAPUT VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 115-2
Unproofread scanNot analysed yet
Deuique Respondeo, quod sicut liber Veterum Cylindro complicatus, &involutus, absconsis litteris legi non poterat: ita Coelum, ejusque stellae, quasi litterae abscondentur nubibus, &obscurabuntur ut videri non possint, perinde ac si Coelum evanuisset, &in alium Mundum recessisset, ut ait S. Joannes Apoc. 6. Sicut enim Coelorum Creatio per Pellem seu Tabernaculum extensum, (ut Plal. 103. Extendit Coelum sicut Pellem) signiticatur. Contra: Sed Caeli sunt libri, in quo actiones humanae vere scriptae sunt, ergo, neg. seq. Prob. antec. Mors, Bellum, infortunium in Coelo scripta sunt, ergo actiones humanae. Prob. antec. ex Script. Jud. 5.