Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 12
Unproofread scanNot analysed yet
De Aere eodem modo probo nullum phaenomenum, quod motu gaudeat, ad unam, vel alteram partem determinato, ejus partes aliter moveri, quam versus centum: aperta est experientia in omni coctione, &ebullitione, in qua partes sulphureae undique elevantur &materia terrestris centrum versus tendit. Experientia aperte demonstrat in unoquoque Corpore duos adesse motus hoc est ad centrum, &ad Peripheriam, nempe gravitatis, &levitatis, igitur esse debent duo principia componentia, qua de re celeberrimus Neutonus gravitatem, &levitatem statuit pro principio totius Sistematis Physicae, Levitas quando ab Aethere, &bullulis attenditur. Demonstratur a priori, quod Aether a Centro fixae, &Aer ad Centrum Planetae moveatur in omni momento; fixae &Sol haud dubie in Planetas radios emittunt; qui ex aetheris particulis radiantibus constituuntur, &bullulae collatis in se particulis mutantur in ignem, quae postea dum resolvuntur successu temporis ad Solem revertuntur, alias penitus deficerent fixae. Quo etiam pacto singula Naturae phaenomena, &mixta componant in Physica particulari suis propriis locis explicabimus. Ex primis principiis secundaria, quae &elementa vocantur formantur. Quatuor comumter recensentur Terra, Aer, Aqua, &Ignis, quamvis ignis proprie loquendo elementum non sit, utpote subtilis, &aethereae materiae purus modus. Chimici tria statuunt elementa nobiliora qualia sunt: primo. Mercurius, quo intelligunt Corpus ponderosum, solidum, &mobile. Secundo. Sulphur quo inGooę intelligunt Corpus resinosum, &oleosum; atque inflammabile. Tertio. Sal, quo intelligunt Corpus rigidum, crassum, sapidum, &in aqua solubile Indico ignobiliora, qualia sunt. Primo. Flamma scilicet: liquor insipidus. Secundo. Caput mortuum, scilicet excrementum residuum, eo quia in Corporum Analysi ea omnia reperiuntur. Verum haec Chimicorum principia, utpote ex primis composita tertio Loco enumerant Philosophi; Horum omnium naturam, &proprietates in Secunda parte explicabimus.