Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 13
Unproofread scanNot analysed yet
Demum Cartesiani tria statuerunt Elementa, videlicet primum Elementum, scilicet materiam subtilem, quae ex particulis subtilissimis figurae inde finitae, motusque pernicissimi constant. Tertio. Materiam Tertii Elementi, quae ex particulis figurae irregularis &intricatae, proindeque ad motum ineptis constat, ubi simul supponunt, quod Elementorum unum in alterum transmittatur. Dari tantum haec tria inde probare contendunt, quia modo triplicis generis reperiuntur Corpora, videlicet Primo Lucida, quae scilicet lucem emittunt, ut Sol Stellae, quae ex materia primi elementi constituuntur Secundo. Pellucida, scilicet lumen transmittentia, ut Coelum, &materia secundi Elementi, scilicet globosa constant. 3. Epoca scilicet radiis resistentia, qualia sunt Cometae, &Planetae, materiam tertii Elementi continentes. Haec cum simplices sint Hypotheses ea retulisse sufficiat, cum ad vera Naturae phaenomena explicanda, &non hypothesibus explicandis tota Physica occupetur. Ex primis principiis Elementa coalescunt. Per Elementa intelliguntur Corpora simplicia a Deo ex prima materiae modificatione per motum definitum certamque figuram constituta; Ex quorum varia combinatione omnia mixta componuntur, &in ipsa ultimato resolvuntur; ut in 3. parte de mixtione dicemus.