Latin
SECTIO III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 129
Unproofread scanNot analysed yet
Quarto cum Antimonium exiccatur radiis solaribus reverberatis speculo ardente ascendunt subnigri vapores, spiritus scilicet sulphurei, &venenosi, &tamen postea reperitur gravius duabus, aut tribus unciis pro libra; at major illa gravitas non potest convenientius tribui quam luci qua infarctum est. Prob. ultimo Lux nil aliud est, quam nixus materiae globosae, sed materia globosa est vera substantia, ergo &c. Maj. ex dicendis sequenti paragrapho constabit, &minor patet ex dictis in prima parte cap. 1. de primis principiis. Obic. Lux movetur in instanti per totum medium illuminatum, ut patet experientia sed corpus nequit in istanti moveri per totum spatium; videtur enim hoc esse impercepti bile, ergo &c. Resp. In primis lucem in istanti non moveri esto moveatur in tempore imperceptibili, hoc optime explicatur per luminosae substantiae pressionem, vel agitationem, &hoc quidem facilius quam si lux esset, accidere, etsi enim qualitas tanta celeritate ad magnum intervallum propagari potest, a fortiori substantia ipsa maxime ad motum idonea, specialiter cum in Peripateticorum opinione accidens sine subjecto moveri nequeat, sed Dices Haec probatio non est explicabilis quomodo nempe lux tam celeriter moveatur. ergo &c. Resp. Hoc fieri per globulorum motionem, quae in tempore brevissimo fit; potest enim tota series globulorum a syderibus ad nos usque protensa simul moveri, immo necesse est ita fieri si supponatur perfecta globorum caelestium contiguitas sine ulla deviatione, ita ut Tom. III. non magis necesse sit baculum solidum, &rigidum in altera extremitate secundum longitudinem impulsum totum simul moveri, quam totam globulorum seriem; cum hoc tamen discrimine, quod utraque extremitas baculi aequalia spatia necessario peragat, non utraque extremitas in serie globulorum.