Latin
SECTIO III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 130
Unproofread scanNot analysed yet
Objic. secundo Lux corpora penetrat, sed duo corpora se mutuo penetrare non valent, ergo &c. Resp. neg. maj. Lux enim corpus non penetrat, sed per poros ingreditur. Si enim corpora solida, &pellucida sint, idest si lumen transmittant, variis foraminulis, seu meatibus fere rectis pertusa videntur. Unde si duo plurave conjungantur quoniam pori unius cum poris alterius non congruunt luminis viam intercludent. Ex eo autem quod lumen intra solidorum corporum meatus admitti possit, inferre non licet, duo corpora se mutuo penetrare aut in eodem loco consistere: tunc enim duo corpora in eodem loci spatio non sunt posita, sed unum per alterius poros traducitur. Unde Lucretius lib. 2. de rerum natura v. 388. sic cecinit. Praeterea lumen per cornu transit, &imber Respuitur: quare? nisi luminis illa minora Corpora sunt, quam de quibus est liquor almus aquarum. Contr. Si lux per poros transiret non descenderet per